- AMBASCIATOR
- AMBASCIATORin Synodo Constantinopolit. V. p. 14. apud Lindenbrogium, Paulus Dei misericordiâ Diaconus et et Ambasciator Monasterii. Et p. 16. Thomas Dei misericordiâ Presbyter montis Sinai et Ambasciator, est, qui iusla superioris defert ac capessit. A voce Ambascia, cuius meminit tit. 1. §. 3. LL. Salicarum. Si in Dominica Ambascia fuerit occupatus; in editione Basil. ubi alia editio habet, si in iussione Regis fuerit occupatus. etc. Vide supra. Hodie Ambasciatores; Gall. Ambassadeurs, proprie dicuntur Legati primi ordinis, Charactere, ut vocant, repraesentativô instructi: quales sunt, qui stricte dicuntur, Legati, Nuntii, Internuntii, item Ambasciatores, tam Ordinarii, quam Extraordinarii. Quae distinctio a 200. demum annis invaluit: cum antea omnes Ambasciatores, re apud Principem, ad quem missi erant, confectâ, domum redirent. Ab eo vero tempore, Ordinarii dici coeperunt, qui in exteri cuiusdam Principis Aula perpetuo manere solent, tum commerciô concordiaeque conservandae, tum explorandis consiliis et arcanis illius Principis. Extraordinarii vero appellantur, qui unius alicuius negotii causâ mitti aliquô solent: Quamvis Ordinariis saepissime hic titulus, maioris splendoris ergo, superaddatur. His inferiores sunt Plenipotentiarii, Commissarii, Missi, Residentes, Agentes, Deputati etc. de quorum omnium iuribus, officio, naevis, praemiis, poenis etc. vide accurate agentem Vicquefortium in lib. cui tit. Memoires touchant les Ambassadeurs, et les Ministres Publics, a Colongne 1679.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.